monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 300, 19
Illis autem instantibus, acrius adiecit, quod pro honore domini regis, licet ei periculosum esset et vires eius excederet, quia iudex inferior superioris non potest relaxare sententiam, paratus erat duos episcopos absolvere, recepto prius ab eis secundum morem Ecclesiae iuramento, quod domini papae, qui eos vinxerat, mandatis obedirent.